monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 3, 2
CLODI TURRINI patris. 'Morere! ' Quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque vestrum suadebat puellae: 'ad iratum patrem venis. in quas potes te compone blanditias, roga, deprecare. si nihil proficies, habes, quemadmodum cogas: morituram te denuntia. ' Hoc quod ignovisti, victor, ad viros pertinet, illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. 'Quare secuta est virum? ' adeo tibi vetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in (quae) filiam tuam solebas sanus hortari: 'aliqua spiritum viri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit'? impendisset se puella viro, nisi servasset patri.